Codex Theodosianus 12.3.1
inscriptio Imppp․ Valentinianus, Theod (osius) et Arc (adius) aaa․ Cynegio p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.12.3.1 Si quis decurionum vel rustica prædia vel urbana vel quælibet mancipia venditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem conpetentem omnesque causas singillatim quibus stranguilatur exponat, ut mereatur valituram in perpetuum conparatori probata adsertione sententiam․ Ita enim fiet, ut nec inmoderatus venditor nec emptor inveniatur iniustus․ Denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel obpressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis․ Quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per subpositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator exstiterit, sciat se pretio quod dederit et loco, quem comparaverit, esse privandum․
subscriptio Dat․ viii kal․ dec․ Constant (ino) p (oli) Hon (orio) n․ p․ et Evodio conss․ (386 Nov․ 24)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
