Codex Theodosianus 12.12.12
inscriptio Imppp․ Theod (osius) , Arcad (ius) et Honor (ius) aaa. Apodemio p (ræfecto) p (rætori) o per Illyricum.
CT.12.12.12pr. Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestræ sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii perferatur․ Provincialium enim desideria, quibus necessaria sæpe fortuitis remedia deposcuntur, vobis solis agnoscere atque explorare permittimus, nobis probationem ac iudicium reservamus․
CT.12.12.12.1 Ad provinciale concilium in una frequentiore totius provinciæ urbe cunctos volumus convenire, qui primatum honorantur insignibus, exceptis præfectoriis, quos dignitatibus ampliatos indignum a consiliantibus præteriri, indignius vero ad publicum cum honoris iniuria devocari; unde honestum esse censemus de singulis quæ tractanda erunt intra domos suas eos consuli,
CT.12.12.12.2 ut nec plebi mixta dignitas inclinetur nec eius, cuius præsentiæ copia deerit, probatum in re publica consilium neglegatur; scilicet ut in loco publico de communi utilitate sententia proferatur atque id, quod maioris partis probarit adsensus, sollemnis firmet auctoritas․
subscriptio Dat․ v kal․ aug․ Const (antino) p (oli) Arc (adio) a. ii et Rufino conss. (392 Iul․ 28).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
