Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 12.11.1

De curatoribus kalendarii et fideiussoribus eorum.

inscriptio Imp․ Const (ant) inus a․ Locrio Verino suo sal (utem) .

CT.12.11.1pr. Aput eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes kalendarii perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exolvant, cum simul et rei publicæ utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri.

CT.12.11.1.1 Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicæ civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicæ sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatæ perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari․ Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen kalendario civitatis alicuius invenitur obnoxium, iudex omni diligentiæ sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli æqua æstimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur․ Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quæ aput eum resederit transferri ad idoneum oportebit․

CT.12.11.1.2 Quod si quispiam debitor rei publicæ civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores quidem, qui ex fisco nostro conparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescribta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere, cum huiusmodi casibus rem publicam placuerit fortuita dispendia sustinere; qui vero aliquid ex eiusdem bonis principali liberalitate fuerint consecuti, iuxta legem latam obnoxii erunt rei publicæ habita solidarum facultatum consideratione, quæ fuerant debitoris, cum pecuniam rei publicæ sumeret, ut pro rata corporis, quod ex largitate nostra retinent, conpetentem sortis atque usurarum partem exigantur․

CT.12.11.1.3 Quod si quis debitor non conparuerit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id quoque debitum convenit ad dispendium rei publicæ pertinere․ Ideoque periculo curatoris kalendari et magistratuum et creatorum aput idoneos vel dominos rusticorum prædiorum pecunia conlocanda est.

subscriptio P (ro) p (osita) iii kal․ feb․ Volusiano et Anniano conss. (314 Ian․ 30).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑