Codex Theodosianus 12.1.92
inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Theod (osius) aaa. Floro p (ræfecto) p (rætori) o․
CT.12.1.92 Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandandam, totius dignitatis exceptione depulsa patrimonium eius quod crediderat curiali proscribtio fiscalis invadat․ Ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, deportationis incommodo subiugetur․
subscriptio Dat․ x kal․ nov․ Constant (ino) p (oli) Antonio et Syagrio conss․ (382 Oct․ 23)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
