Codex Theodosianus 12.1.77
inscriptio Impp․ Val (entini) anus,Valens et Gr (ati) anus aaa․ ad Probum vic (ari) um u (rbis) ․
CT.12.1.77 Nemo originis suæ oblitus et patriæ, cui domicilii iure devinctus est, ad gubernacula provinciæ nitatur ascendere, priusquam decursis gradatim curiæ muneribus subvehatur. Nec vero a duumviratu vel a sacerdotio incipiat, sed servato ordine omnium officiorum sollicitudinem sustineat, quod nec his deferri per gratiam aut conivente iudice patimur, qui advocationis prærogativa nituntur; nec vero principalium vel sacerdotalium, cum nullam curialium officiorum agnoverint functionem, in honores primos irrepant․ Post munera vero et magistratus gradatim patriæ persolutos aditus singulis ad administrationes publicas, nobis quoque adsistentibus recludatur․ Et cetera
subscriptio ․ Dat․ vii kal․ mart․ Trev (iris) Modesto et Arinthæo conss. (372 Febr․ 23)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
