Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 12.1.158

De decurionibus.

inscriptio Impp․ arcad (ius) et Honor (ius) aa. Theodoro p (ræfecto) p (rætori) o.

CT.12.1.158 Vaccillare per Apuliam Calabriamque plurimos ordines civitatum comperimus, quia Iudaicæ superstitionis sunt et quadam se lege, quæ in Orientis partibus lata est, necessitate subeundorum munerum æstimant defendendos․ Itaque hac auctoritate decernimus, ut eadem, si qua est, lege cessante, quam constat meis partibus esse damnosam, omnes, qui quolibet modo curiæ iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad conplenda suarum civitatum munia teneantur․

subscriptio Dat․ id․ sept․ Med (iolano) Hon (orio) a․ iiii et Eutychiano conss․ (398 Febr․ 13 vel Sept․ 13)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑