Codex Theodosianus 12.1.155
inscriptio Impp․ arcad (ius) et Honor (ius) aa. Florentino p (ræfecto) U (rbi) .
CT.12.1.155 Post alia: Quia receptum in splendidissimum ordinem submoveri dignitatibus non oportet, quisquis emensus curialia onera honorum vel administrationis vel quarumcumque aliarum dignitatum infulas inpetraverit, ipse quidem decoretur insignibus, sed liberi omnisque successio paternæ dignitatis obiectu curialia vincula non exuant, nisi forte quis iam senatore susceptus consortio curiæ nobilioris adnectitur․ Inlustrium quoque virorum liberos, si non otio et torpore degeneri paternam exuere virtutem, fas erit excusari․ In his tamen, qui ante expletas curialium munerum functiones meruerint dignitates, speciali humanitate tribuimus, ut, quæ illis inponentur a patria, per substitutos præbere, si maluerint, non vetentur, nec agentis persona quæratur, dummodo debiti non negetur officii․ Et cetera․
subscriptio Dat․ xii kal․ ian․ Med (iolano) Cæsario et Attico conss․ (397 Dec․ 21)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
