Codex Theodosianus 12.1.149
inscriptio Impp․ arcad (ius) et Honor (ius) aa. Ennoio suo sal (utem) .
CT.12.1.149 Curiales in exitium curiarum se conantur exuere quacumque occasione patrimonii qualitercumque quæsiti naviculariorum onere volentes suam originem commutare․ Qua in re, quia totum inhibere non possumus, ratione dividimus․ Civitas ergo quem genuit, non amittat: patrimonium, quod ex ordine naviculariorum advenerit, prodat pro moderatione quem ditat, quia nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire conpellitur, cum et in deliberationibus coniunctionum futurarum commodis prospiciatur heredum․ Neminem igitur sublimitas tua ad expediendas publicas necessitates parenti curiæ se permittat auferre detque operam, ut et ordines curiarum nostrarum reddantur indemnes et patrimonia naviculariorum non pereant, sed functionis uterque status habeatur incolumis․
subscriptio Dat․ vii kal․ ian․ Olybrio et Probino conss. (395 Dec․ 26)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
