Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 12.1.124

De decurionibus.

inscriptio Imppp․ Theod (osius) , Arcad (ius) et Honor (ius) aaa. Filoxeno vic (ari) o Thraciar (um) ․

CT.12.1.124 Si quis filiam decurionis vel principalis suo iunctam consortio nullis exstantibus liberis fatali sorte perdiderit, atque eius ultimo hereditatem fuerit adeptus arbitrio, si ab omnibus alienus officiis est et nullis, quibus merito excusari possit, privilegiis adiuvatur, eius mox civitatis curiæ mancipetur, in qua antea, uxore vivente, sine rerum dominio et proprietate liber, curiæ obnoxias facultates heres coeperit uxoris possidere.

subscriptio Dat․ iii․ non․ april․ Constant (ino) p (oli) , Arc (adio) a․ ii et Rufino conss․ (392 Apr․ 3)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑