Codex Theodosianus 12.1.122
inscriptio Imppp․ Val (entini) anus, Theod (osius) et Arcad (ius) aaa․ Tatiano p (ræfecto) p (rætori) o․
CT.12.1.122 Ii quibus detulimus splendidos magistratus quosque etiam ornavimus insignibus dignitatum, si non habent curiam, cui aut necessitudinis foedere aut nexu sanguinis teneantur, in splendidissimum ordinem senatorium et illam nobilissimam curiam cooptentur․ Is vero ratio diversa sit, qui statim ut nati sunt, curiales esse coeperint․ Ii namque prærogativa quidem concessæ dignitatis utantur atque eos præstiti honoris splendor exornet, sed maneant in sinu patriæ et veluti dicati infulis mysterium perenne custodiant; sit illis piaculum inde discedere․ De filiis vero eorum ut in avitis curiis debeant permanere, adfatim cautum est, cum adempta sit patribus licentia discedendi․
subscriptio Dat․ iiii non․ sept․ Veronæ Val (entini) ano a․ iiii et Neoterio conss․ (390 Sept․ 2)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
