Codex Theodosianus 12.1.113
inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Theod (osius) aaa․ universis com (iti) b (us) et mag (is) tris equit (um) et peditum․
CT.12.1.113 Admonitis v (iris) c (larissimis) ducibus tribunis præpositis cunctos transfugas statuat inlustris magnificentia vestra ad originem pristinam revocari, seu qui diversis officiis dedicati seu qui sacramentis militaribus mancipati sunt․ Nemo se annositate tueatur, nemo, si tamen eius pater aut avus decuriones fuerunt, factum suum incongrua usurpatione defendat. Ordines quoque meminerint se condemnationi obnoxios et periculo, si quibuscumque in locis reppertos non, etiam renitentes ac repugnantes, huius statuti auctoritate reddiderint․
subscriptio Dat․ iii non․ sept․ Valentiæ Honor (io) n․ p․ et Evodio conss․ (386 Sept․ 3)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
