Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 12.1.105

De decurionibus.

inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Theod (osius) aaa. Cynegio p (ræfecto) p (rætori) o.

CT.12.1.105 Ob penuriam Edessenorum municipum divi parentes nostri statuerunt, ut officii præsidis Osdroenæ provinciæ principum liberi, si singuli essent, memoratæ civitatis curialibus iungerentur, sin vero bini, divisa fecunditate singuli militiæ, singuli vero curiæ necterentur․ Quod cum ita sit, iubemus et præsenti lege et superiore servata, ut omnes omnino, qui ordine militiæ ad principatum venturi sunt vel venisse monstrantur, etiamsi aliqua calliditatis arte se a principatus munere putaverint subtrahendos, memoratæ curiæ suos liberos tradant dividantque cum Edessena civitate subolem rei publicæ profuturam․ Hi quoque, qui iam contra legem ante principatum patrum quibuslibet sacramentis innexi sunt, retracti memoratæ curiæ congregentur․

subscriptio Dat․ prid․ non․ mai․ Constant (ino) p (oli) Richomere et Clearcho conss․ (384 Mai․ 6)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑