Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.7.20

De exactionibus.

inscriptio Impp․ Honor (ius) et Teod (osius) aa․ Euchario procon (suli) Afric (æ) .

CT.11.7.20 Post alia: Constituto tempore publice apud Karthaginem in secretario, admisso populo, exactorum ordinabuntur idoneæ strenuæque personæ․ De quibus si popularis accusatio ulla processerit, in eorum locum alios par erit destinari, ita ut severa indagatione, si in concussione possessorum deprehensi fuerint, ilico et capitali periculo subiaceant, et direptorum quadrupli poena ex eorum patrimonio eruatur․ Iudices autem triginta librarum auri multæ acerbitate sciant se esse plectendos, nisi ea, quæ salubriter ordinata sunt, necessaria devotione compleverint․

subscriptio Dat․ prid․ kal․ mart․ Rav (enna) Honor (io) viiii et Teod (osio) v aa․ conss․ (412 Febr․ 29)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑