Codex Theodosianus 11.7.2
inscriptio Imp․ Constantinus a․ ad Pacatianum vic (arium) Brittaniarum.
CT.11.7.2 Unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius eius convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur․ Id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo iuxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur iniuriam․
subscriptio Dat․ xii kal․ decemb․ Constantino a․ et Licinio c. conss. (319 Nov․ 20)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
