Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.7.16

De exactionibus.

inscriptio Impp․ Arcad (ius) et Honor (ius) aa․ Hadriano p (ræfecto) p (rætori) o.

CT.11.7.16 Missi opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra anni metas id quod debetur accipiant; nihil his sit cum possessore commune, cui non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere․ Iudices itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem quantitatis duplex poena retinebit, et apparitores ex quolibet officio sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare militibus, et curiales temporale manebit exilium, si eos, quos sollemniter exigere consuerunt, opinatoribus putaverint esse tradendos; cum iudicem oportet inquirere debitores, tabularios fideliter prodere nomina dominorum, apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus imminere, ut perceptis congruis emolumentis opinatores inpleto anno ad proprios numeros valeant remeare․ Qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogentur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata. Quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat․ Iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exerant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque prædia persequantur, de eorum quoque nominibus ad nostram scientiam relaturi․

subscriptio Dat․ iii id․ iul․ Med (iolano) Vincentio et Fravito conss. (401 Iul․ 13)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑