Codex Theodosianus 11.39.10
inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Teod (osius) aaa․ Paulino p (ræfecto) Augustali․
CT.11.39.10 Presbyteri citra iniuriam quæstionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent․ Ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem secuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges præcipiunt, audiantur․ Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt præcepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint․ Multo magis etenim poena sunt digni, quibus cum plurimum per nostram iussionem delatum fuerit, occulto inveniuntur in crimine․
subscriptio Dat․ viii kal․ aug․ Arcadio a․ i et Bautone conss․ (385 [?] Iul․ 25)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
