Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.36.7

Quorum appellationes non recipiantur.

inscriptio Impp․ Constantius et Constans aa․ ad Hieroclen cons (ularem) Syriæ Coeles․

CT.11.36.7 Observare curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque raptorum argumento convictus, teste superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans․ Ut enim æquum est non convictos neque confessos, quia plerumque accidit, ut fortuna iudicii argumenta conglutinet, quorum similitudine opprimatur reus qui non possit vera ratione convinci, vel adversarii calliditas testes subtrahat, qui veritatem audacia vel acrimonia superet, vel confessos neque convictos, quod sæpe vel repentinæ formidinis vel inpositorum tormentorum cogit immanitas, uti in appellando ceteris etiam reis iure communi: ita et aliena et propria voce depressum non oportet, quod contempserit æquitatem ac moram tantum usurpandæ lucis indebitæ rursus inportunitates arripere․

subscriptio Dat․ v id․ dec․ Leontio et Sallustio conss. (344 Dec․ 9)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑