Codex Theodosianus 11.36.3
inscriptio Imp․ Constantinus a. ad Ælianum proc (onsulem) Afric (æ) . Cum
CT.11.36.3 antehac lege de appellationibus data statutum sit, ne quis a præiudicio vel ab executione interponeret provocationem neve huiusmodi appellatio ab his, qui vice nostra iudicant, admittatur, ne in perniciem plurimorum interpositis a præiudicio appellationibus vel moratoriis quibusdam frustrationibus interiectis litigia protrahantur, tamen nunc poenam addi placuit, ut intellegant universi principalis negotii disceptatione causas suas munire debere et non ab ipsis quodammodo primæ interlocutionis exordiis vel ab executionibus provocare, cum et illis, qui inpatienter ab articulo appellandum putaverint, post cognitionem totius causæ liceat appellare et his, qui sero ab exsecutionibus provocant, facultas appellandi minime fuerit denegata․ Si quis igitur tali usus appellatione fuerit in tuo iudicio deprehensus, ipsum quidem XXX follium poena multes, causam autem universam, eius dumtaxat, qui a præiudicio vel ab executione temere appellaverit, sine ulla dilatione discingas, cum in nostro auditorio dari minime dilationem oporteat, interpositæ appellationis tempore sufficiente litigatoribus ad perferendam instructionem plenissimam․
subscriptio P (ro) p (osita) vi kal․ mai․ Karthag (ine) Constantino a․ vii et Constantio cæs․ conss. (320/6 [313] Apr․ 26)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
