Codex Theodosianus 11.36.18
inscriptio Impp․ Val (entini) anus et Valens aa․ ad Symmachum p (ræfectum) U (rbi) .
CT.11.36.18pr. Post alia: nullum audiri provocantem ante definitivam sententiam volumus, si tamen in iudicio conpetenti negotium fuerit inchoatum, salva scilicet iuris antiqui moderatione atque sententia, cum vel exceptio obponitur vel ad agendum locus poscitur vel dilatio instrumentorum causa aut testium postulatur atque hæc inpatientia vel iniquitate iudicum denegantur․
CT.11.36.18.1 Similiter ne ab exsecutione quidem provocantem admitti convenit, si tamen executoris vitio minime modus sententiæ transeatur․
CT.11.36.18.2 In fiscalibus quoque vel manifestis debitis et criminalibus confessis negotiis nec non etiam præiudiciis omnis prava repugnantium amputetur intentio
CT.11.36.18.3 Postremo universas appellationes, quas iura inprobant, non oportet audiri․
subscriptio Dat․ xiii kal․ ian․ Med (iolano) Val (entini) ano et Valente aa․ conss. (365 Dec․ [?] 20)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
