Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.36.1

Quorum appellationes non recipiantur.

inscriptio Imp․ Constantinus a․ ad Catullinum.

CT.11.36.1 Moratorias dilationes frustratoriasque non tam appellationes quam ludificationes admitti non convenit․ Nam sicut bene appellantibus negari auxilium non oportet, ita his, contra quos merito iudicatum est, inaniter provocantibus differri bene gesta non decet․ Unde cum homicidam vel adulterum vel maleficum vel veneficum, quæ atrocissima facinora sunt, confessio propria vel dilucida et probatissima veritatis quæstio probationibus atque argumentis detexerit, provocationes suscipi non oportet, quas constat non refutandi spem habere quæ gesta sunt, sed ea potius differre temptare․ Qui de variis litibus causisque dissentiunt, nec temere nec ab articulis præiudiciisque,nec ab his, quæ iuste iudicata sunt, provocare debebunt․ Quod si reus in homicidii vel maleficii vel adulterii vel veneficii crimine partem pro defensione sui ex testibus quæstioneque proposita possit arripere, parte vero obrui accusarique videatur, tunc super interposita appellatione ab eodem, qui sibi magis, quæ pro se faciant, testimonia prodesse debere adfirmat, quam ea, quæ adversus ipsum egerint, nocere, deliberationi nostræ plenum arbitrium relinquatur․

subscriptio Dat․ iiii non․ nov․ Trev (iris) ; acc․ xv kal․ mai. Hadrumeti, Volusiano et Anniano conss․ (314 vel 315 [?] Nov․ 2)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑