Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.34.2

De his, qui per metum iudicis non appellaverunt.

inscriptio Imp․ Constantius a․ ad Volusianum p (ræfectum) p (rætori) o.

CT.11.34.2 Si a præfecto urbi vel a proconsule fuerit dicta sententia eandemque provocatio minime fuerit subsecuta, præsidium postulare fas erit imminente iudicum metu territos se esse firmantibus․ Nam quicumque necessitatis huiuscemodi laqueis beneficio meo eximi postulaverit, aut per me cognoscam aut excellentiæ tuæ inpertiam notionem, hac videlicet condicione, qua vicariorum sententiæ, quas appellatio non suspenderit, ex divi patris mei sanctione retractantur․ Cum vero consularium ac præsidum aliorumve sententiæ in querimoniam deducentur, prioris legis statuta sectanda sunt, quæ similiter certo terrore proposito auxilium postulantibus detulit․

subscriptio Dat․ kal․ ian․ Med (iolano) Arbitione et Lolliano conss. (355 Ian․ 1)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑