Codex Theodosianus 11.31.5
inscriptio Imppp․ Val (entini) anus , Valens et Gr (ati) anus aaa. ad Olybrium p (ræfectum) U (rbi) .
CT.11.31.5 In speculis agat is, adversus quem in sacro auditorio causa reparanda est et, an intra tres menses reparationem adversarius mereatur, exploret ac statutum scitis triumphalibus diem sedulus in iudiciis litigator observet․ Incumbat quoque appellatori cura, ut, si adversarius ex loco, quem habitare consuevit, forte subterfugiat, pergat cum officio publico hominique eius, quem in loco reppererit, conventionem tradat ad adversarium perferendam idque ita gestum esse curator aut magistratus rescribti publici vel actorum testificatione confirmet․ Quibus impletis si is, cuius conventio curata est, iudicium obire neglexerit, ferat hanc desidiæ contumaciæque multam, ut urguens negotium ipso quoque absente dicatur diligentique iudicantis examine sententia proferatur ea, quam æquitatis ratio et iuris præscribta dictaverint․
subscriptio Dat․ xviii kal․ sept․ altino Val (entini) ano et Valente iiii aa․ conss․ (373 [370] Aug․ 15)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
