Codex Theodosianus 11.31.1
inscriptio Impp․ Val (entini) anus et Valens aa․ ad Mamertinum p (ræfectum) p (rætori) o.
CT.11.31.1 Si possessor in iudicio superatus provocationis auxilio se defenderit et temporibus fuerit evolutus, intra mensem tertium redintegrari sibi exhaustum postulet spatium. Id ni fecerit, dictam in eum volumus manere sententiam․ Similis etiam ratio ex iudicio magistratuum esse debebit, tamen ut in eo artiores metæ temporum serventur; intra XXX enim illic dies reparationem poterit adipisci, ne sententiam inpositam rerum effectus conpetens subsequatur․
subscriptio Dat․ id․ octob․ Veronæ divo Ioviano et Varroniano conss․ (364 Oct․ 15)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
