Codex Theodosianus 11.30.64.pr
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Teod (osius) aa․ Iuliano proc (onsuli) Afric (æ) ․
CT.11.30.64pr. Non ignoramus post interpositam provocationem in causis fiscalibus antiquitus constitutum, ut viginti dies constituti intra provinciam videantur et ut sacri auditorii cognitores divinæ domus negotia terminarent, ex contigua vero provincia intra quadraginta dies negotia universa discingerent. Verum serenitas nostra certum moderamen invenit․ Præcipimus itaque, ut præter hos viginti dies, quos lex augusta constituit, viginti alios iungeremus․ Quorum quidem omnium hæc erit forma servanda, ut, quocumque die ex adiectis viginti diebus fuerit negotium peroratum, sacri auditorii habere reverentiam iudicetur sitque ultimus, etiamsi non quadragensimus conprobatur․ Quæ idcirco ita custodienda sancimus, ne, si unius tantum observabitur dies, aut ægritudo iudicantis aut litigantis fuerit occupatio, recte præfinitum tempus interdum distulisse videatur․ Ideoque hanc reverentiam cunctis his, qui superadditi sunt, diebus statuendam esse censuimus, ut nihil postea excusationis occurrat․ Labsos enim post hoc tempus reparationem præcipimus non habere: ac ne medio tempore officii colludium differat litigantem, viginti librarum auri multam præcipimus imminere, ut, si eorum culpa atque colludio, quos suggerendi cura constringit, negotium claruerit fuisse dilatum, præscribtæ multæ teneantur obnoxii․ Si in tot diebus utilitatibus suis non adfuerit litigator, cui adversus fiscum nostrum iurgium manet, emenso iam tempore nullius reparationis beneficium speret, solam fisco exsecutionem superesse iam noverit․
CT.11.30.64.1 In contiguis quoque provinciis, in quibus quadraginta dies dedit antiquitas, sub simili condicione alios XXX dies iungi præcipimus, ut adiecti temporis spatium sub ea definitione custodiant et omni adiecto tempori sit dies ultimus, quocumque potuerit definiri. Emenso tamen tempore litiganti reparationem penitus iussimus inhiberi․ Officium sane ad eandem multam præcipimus retineri, si eius dissimulatione actum esse constiterit, quominus negotium peroretur․
subscriptio Dat․ id․ octob․ Rav (ennæ) Honor (io) viiii et Theod (osio) v aa․ conss․ (412 Oct․ 15).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
