Codex Theodosianus 11.30.57
inscriptio Impp․ Arcad (ius) et Honor (ius) aa. ad Eutychianum p (ræfectum) p (rætori) o.
CT.11.30.57 Post alia: Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere․ Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendæ provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia cognitoris obpressa putatur esse iustitia; ea condicione, ut sive pro consule, comes Orientis, Augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum․ Eorum enim de his plenum volumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos․ Et cetera.
subscriptio Dat․ vi kal․ aug․ Mnizo Hon (orio) a․ iiii et Eutychiano conss․ (398 Iul․ 27)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
