Codex Theodosianus 11.30.55
inscriptio Impp․ Arcad (ius) et Honor (ius) aa․ Messalæ p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.11.30.55 In negotiis civilibus cum nihil sit, quod ante appellationem iudicio principali indigeat, agnitis partium allegationibus atque pensatis terminari oportet controversias, non dumtaxat consultatione differri․ Neque enim fas est, quod aput infirmum disceptatorem definiendi constantiam provocantis trepidatio retardavit, litigatorem sub consultationis ambiguo iugi expectatione pendere․
subscriptio Dat․ xiiii kal․ iun․ Arcad (io) iiii et Hon (orio) iii aa․ conss. (396 [399/400] Mai.19)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
