Codex Theodosianus 11.30.30
inscriptio Imp․ Iulianus a․ ad Germanianum p (ræfectum) p (rætori) o.
CT.11.30.30 His, qui tempore conpetenti non appellant, redintegrandæ audientiæ facultas denegetur․ Omnes igitur, qui contra præfectos urbi seu proconsules seu comites Orientis seu vicarios sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a renovanda lite pellantur․ Nobis enim moderantibus rem publicam nullum audebit iudex provocationis perfugium iurgantibus denegare․ Qui vero vim sustinuerint, contestatione publice proposita intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem æquitatis adminicula tribuantur․
subscriptio Emissa xv kal․ ian․ Mamertino et Nevitta conss․ (362 Dec․ 18)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
