Codex Theodosianus 11.30.3
inscriptio Imp․ Constantinus a․ ad Probianum proc (onsulem) Afric (æ) .
CT.11.30.3 Appellationum causas, quæ per vos in auditorio nostro, quibus vicem nostri mandamus examinis, diiudicantur, ita audire debes, ut edicto, quod super appellationum negotiis finiendis iam generaliter constitutum est, pareas atque eadem negotia quam maturissime explices․
subscriptio Dat․ viii kal․ sept․ Rom (æ) Constantino a․ iiii et Licinio iiii conss. (315 Aug․ 25)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
