Codex Theodosianus 11.30.16
inscriptio Imp․ Constantinus a. ad universos provinciales.
CT.11.30.16 A proconsulibus et comitibus et his qui vice præfectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex præbeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat․ A præfectis autem prætorio, qui soli vice sacra cognoscere vere dicendi sunt, provocari non sinimus, ne iam nostra contingi veneratio videatur․ Quod si victus oblatam nec receptam a iudice appellationem adfirmet, præfectos adeat, ut aput eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta․ Superatus enim si iniuste appellasse videbitur, lite perdita notatus abscedet, aut, si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperat, ad nos referri necesse est, ut digno supplicio puniatur.
subscriptio Dat․ kal․ aug.; p (ro) p (osita) kal․ sept. Constan (tino) p (oli) Basso et Ablavio conss․ (331 Aug․ 1)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
