Codex Theodosianus 11.30.12
inscriptio Imp․ Constantinus a. ad Florentinum.
CT.11.30.12 Si nominatus magistratus aliquis refragetur, non appellatio, sed querimonia hoc dicetur, appellationis enim verbum in maioribus rebus dici oportet․ Similiter et si ad exactionem annonariam nominatus de iniustitia queratur, non appellatio, sed querella hoc esse videbitur․ Ideoque nec tempora appellationum servanda sunt, sed mox super huiusmodi querimoniis disceptandum․
subscriptio Dat․ id․ april․ Constantinop (oli) Severo et Rufino conss. (323 Apr․ 13)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
