Codex Theodosianus 11.3.1
inscriptio Imp․ Constantinus a․ ad Antonium Marcellinum præsidem provinciæ Lugdunensis primæ.
CT.11.3.1 Rei annonariæ emolumenta tractantes, ut cognosceremus, quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quæ nomina ex huiusmodi pensitationibus resedissent, cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos opimos conparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant. Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi conparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur․
subscriptio Dat․ kal․ iul․ Agrippinæ Constantino a․ v et Licinio c․ conss․ (319 Iul․ 1)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
