Codex Theodosianus 11.28.3
inscriptio Impp․ Arcad (ius) et Honor (ius) aa․ Andromacho p (ræfecto) U (rbi) .
CT.11.28.3 Omnium titulorum, sive qui ad inlustres viros præfectos prætorio sive qui ad largitiones nostras pertinent, usque in consulatum primum clementiæ nostræ, id est usque indictionem quintam decimam, quæ proxima fuerit, reliqua universa concedimus․ Atque ut ipsa memoria reliquorum intercidat, chartas omnes, sive quas tabularii civitatum sive officia iudicum sive officium palatinum sive discussores habent, quibus tamen eius temporis et debitorum nomina et debita continentur, undique in medium congregatas palam flammis iubemus aboleri․ Post consulatum vero mansuetudinis nostræ, id est a prima indictione in consulatum Olybrii et Probini, omnium reliquorum exactionem suspendi oportere censemus, donec admoniti ordinarii iudices nominatorios breves absque ulla conscribtos fraude transmittant, quibus aperte liqueat, quæ penes minuscularios, quæ penes curiales debita, quæ etiam in defectis domibus habeantur, his enim præcipue consulendum est, qui iusto remedio indigent․ Noverint igitur officia ad se omne dispendium rediturum, si occultatis idoneis in eorum locum fæneos defectosve subiecerint․ Ex consulatu sane Olybrii et Probini, id est ex nona indictione in præsentem diem adcelerari solutionem omnium conveniet debitorum․ Eos etiam, qui personalibus debitis sacro ærario tenentur adstricti, id est conductores diversorum portuum ac vectigalium, volumus esse securos․ Publicani etiam et telonarii, præpositi thesaurorum adque bafiorum, procuratores gynæceariorum ac monetariorum ceterique, quos omnes in chartis suis officium palatinum sine ullo ætatis fine custodit, decernimus, ut, quæcumque per eos debita contracta sunt, submoveantur․ Ab heredibus etiam memoratorum exactionis atrocitas conquiescat․
subscriptio Dat․ vii kal․ iul․ Med (iolano) Vincentio et Fravito conss. (401 Iun․ 25)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
