Codex Theodosianus 11.28.13
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Teod (osius) aa․ Venantio com (iti) r (erum) p (rivatarum) .
CT.11.28.13 Breves, quos spectabiles ac probatissimi nobis viri ac palatinorum sacrarum vel ad prætoriana scrinia detulerunt, et professionis modum eum, qui brevibus sedit, scribi volumus, eum vero qui recisus est de chartis publicis iubemus auferri․ Unde secundum fidem polyptychorum per provinciam proconsularem novem milia duas centurias iugera centum quadraginta unum in solvendo et quinque milia septingentas centurias iugera centum quadraginta quattuor semis in removendis, per provinciam vero Byzacenam in præstanda functione septem milia quadringentas sexaginta centurias iugera centum octoginta, septem milia sescentas quindecim vero centurias iugera tria semis in auferenda constat adscribta, ut circa eos, quibus conlocata ac relevata sunt prædia, ad securitatem perpetuæ proprietatis intermina possint ætate servari․ De his vero, quæ edictis pendentibus nondum sunt certis adsignata personis, rectores provinciarum decernimus providere, ut manentibus remediis, quæ fides supra dicta adtribuit, idoneis conlocentur․
subscriptio Dat․ x kal․ mart․ Rav (ennæ) Honor (io) xiii et Theod (osio) x aa․ conss․ (422 Febr․ 20).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
