Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.24.6

De patrociniis vicorum.

inscriptio Impp․ Honor (ius) et Teod (osius) aa․ Aureliano p (ræfecto) p (rætori) o.

CT.11.24.6pr. Valerii, Theodori et Tharsacii examinatio conticiscat, illis dumtaxat sub Augustaliano iudicio pulsandis, qui ex Cæsarii et Attici consulatu possessiones sub patrocinio possidere coeperunt. Quos tamen omnes functionibus publicis obsecundare censemus, ut patronorum nomen extinctum penitus iudicetur․ Possessiones autem athuc in suo statu constitutæ penes priores possessores residebunt, si pro antiquitate census functiones publicas et liturgos, quos homologi coloni præstare noscuntur, pro rata sunt absque dubio cognituri․

CT.11.24.6.1 Metrocomiæ vero in publico iure et integro perdurabunt, nec quisquam eas vel aliquid in his possidere temptaverit, nisi qui ante consulatum præfinitum coeperit procul dubio possidere, exceptis convicanis, quibus pensitanda pro fortunæ condicione negare non possunt․

CT.11.24.6.2 Et quicumque in ipsis vicis terrulas contra morem fertiles possederunt, pro rata possessionis suæ glebam inutilem et conlationem eius et munera recusent

CT.11.24.6.3 Ii sane, qui vicis quibus adscribti sunt derelictis, et qui homologi more gentilicio nuncupantur, ad alios seu vicos seu dominos transierunt, ad sedem desolati ruris constrictis detentatoribus redire cogantur, qui si exsequenda protraxerint, ad functiones eorum teneantur obnoxii et dominis restituant, quæ pro his exsoluta constiterit

CT.11.24.6.4 Et in earum metrocomiarum locum, quas temporis lapsus vel destituit vel viribus vacuavit, ex florentibus aliæ subrogentur․

CT.11.24.6.5 Aruræ quoque et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis aput acta provincialia desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos, qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt, nullam habentibus curialibus copiam repetendi․

CT.11.24.6.6 Quidquid autem in tempus usque dispositionis habitæ a viro inlustri decessore sublimitatis tuæ ecclesiæ venerabiles, id est Constantinopolitana atque Alexandrina possedisse deteguntur, id pro intuitu religionis ab his præcipimus firmiter retineri, sub ea videlicet sorte, ut in futurum functiones omnes, quas metrocomiæ debent et publici vici pro antiquæ capitationis professione debent, sciant procul dubio subeundas․

CT.11.24.6.7 Nequaquam cefalæotis, irenarchis, logografis chomatum et ceteris liturgis sub quolibet patrocinii nomine publicis functionibus denegatis, nisi quid ex his quæ exigenda sunt vel neglegentia vel contemptus distulerit․

CT.11.24.6.8 Metrocomias possidere nostro beneficio meruerunt, et publicos vicos committere compellantur․

subscriptio Dat․ iii non․ decemb․ Honor (io) x et The (o) d (osio) vi aa․ conss․ (415 Dec․ 3).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑