Codex Theodosianus 11.20.6
inscriptio Impp․ Teod (osius) et Val (entini) anus aa․ Antiocho p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.11.20.6pr. Eorum iugorum sive capitum sive quo alio nomine nuncupantur privati iuris vel patrimonialis sive civilis sive templorum, quæ a principio imperii divæ recordationis Arcadii genitoris mei ex petitionibus diversorum vel ultro datis adnotationibusque in præsentem diem qualitercumque relevata sunt vel adærata levius vel de patrimoniali iure ad privatam vel in aurariam ærariam atque ferrariam præstationem translata, quinta pars commodi, quod ex eo beneficio ad dominos fundorum pervenit, ex eodem tempore exacta pro æstimatis per singulos annos habitis arcæ et sacrarum largitionum viribus ex æquo societur․ Exceptis his, quæ in capitatione humana atque animalium diversis qualitercumque concessa sunt, ita ut omnium, quæ prædicto tempore atque etiam sub inclytæ recordationis avo nostro in terrena sive animarum discribtione relevata sunt usque ad quadringentorum iugorum sive capitum quantitatem pars dimidia publicis censibus adiungatur, ut, si quidem usque ad quadringenta iuga vel capita relevatio facta est, dimidia tantum pars fisco reddatur, si vero amplius aliquid relevatum est, usque ad ducentorum iugorum vel capitum aput beneficium consecutos relevatio firma permaneat, reliqua omnia publicis censibus refundantur․ Aut enim intra ducentorum numerum pro rata partis dimidiæ portione unumquemque relevari conveniet aut ultra eundem minime ad dispendium publicum præstita relevatione abuti, sive in una sive in diversis provinciis vel suo vel interposito nomine huiusmodi beneficium impetravit․ Nisi si quis se pro fundis sterilibus ac desertis maioris etiam adscribtionis relevationem iuste meruisse firmaverit et inspectore seu peræquatore misso probaverit, non iam secundum nostrum beneficium, quod usque ad ducenta iuga vel capita pro dimidia parte indulsimus, sed pro inspectionis futuræ veritate ac fide tributa publica soluturus.
CT.11.20.6.1 Adæratis etiam et qualitercumque translatis ex quarta decima feliciter futura indictione translatione vel adæratione servata modum conlationis inponi, qui consecutis partem quandam beneficii reservabit pro regionum diversitate factæ adærationis modum atque omnium, quæ in huiusmodi rebus consideranda sunt, qualitatem præfectura amplissima disponente․
CT.11.20.6.2 Illis solis ab hac discribtione a sublimitate tua sicut visum fuerit disponente penitus eximendis et in præsenti conlationis modo mansuris, quæ civitatibus vel curiis vel officiis in commune remissa sunt vel aliquando personarum magis indulta, sed ex dispositione amplissimæ sedis tuæ, si qua sit de relevatione suspicio, inspectioni verissimæ subiciendis․
CT.11.20.6.3 Exactionem vero quintæ partis conlationum ab exordio imperii divæ memoriæ patris mei, ut dictum est, iam nunc fieri ab his qui emerunt vel eorum heredibus, si solvendo sint, vel detentatoribus, pro quo quisque possedit tempore, ...obiit, posterioribus vel novis dominis, ad quos relevata prædia devenerunt, contra suos auctores actionibus legitimis reservandis, neque penitus ullo sub quocumque privilegio dispositione hac eximendo․
CT.11.20.6.4 Firmiter in futurum et sine ulla discribtionis molestia aput eos, qui meruerunt, divina indulgentia permansura, ita ut ne retractari quidem nec proferri in medium has rursus liceat rationes, completis his, quæ in præsenti de causis singulis aut personis pro rerum necessitate statuta sunt․
subscriptio Dat․ prid․ kal․ ian․ Constantinop (oli) dd․ nn. Theod (osio) xiii et Val (entini) ano iii aa․ conss. (430 Dec․ [?] 31)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
