Codex Theodosianus 11.20.4
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Teod (osius) aa․ Trygetio com (iti) r (erum) p (rivatarum) .
CT.11.20.4pr. Largitates tam nostræ clementiæ quam retro principum ex eo tempore, quo in bene meritos de re publica conferuntur, tenere perpetem firmitatem præcipimus, ut, quod unusquisque meruit et recte transmisit, nec ad heredem nec ad originem filiorum nepotumve sollicitudinem revocetur; nec quisquam pro his possessionibus, quæ largitate principali iam dudum in singulos quosque conlatæ sunt, damnosæ conventionis molestiam pertimescat․
CT.11.20.4.1 Sane, quod non optamus, si umquam extiterit tanta necessitas, ut aliquid in adiumentum ærarii nostri publica requirat expensa, adiuvari nos biennali pensione præcipimus, quæ non gravat possessorem, ut et temporum rationem et possessionis, de cuius non potest soliditate dubitari, ante oculos conlocemus․ Ideoque si quando in dono datis intra quinquennium possidentem necessitas dandi forte reppererit, hunc a conlatione esse iubemus alienum; si vero post quinquennium intra decem annorum spatia fuerit possessor inventus, mediam biennalis pensionis inferat portionem․ Ii vero, qui supra decennium dono data inventi fuerint prædia possidere, si emerserit ulla necessitas, integra biennali nos adiuvent pensione.
CT.11.20.4.2 Quod si contra hanc formam scientia iudicis vel exsecutoris conventio pulsandum intra hæc tempora iudicaverit possessorem, ad multam sexaginta librarum auri persolvendam se noverint adstringendos․ Nec officium palatinum hac excusatione utatur, ut paucos esse adserat, ad quorum partes et scrinium hæc cura pertineat, sed omnes omnium scriniorum totius militiæ, quod sub privato meret ærario, ad præscribtam poenam se noverint adtinendos, ita ut primates præter damnum etiam cinguli amissione multentur, si cuiquam providentiam simulanti consensum in hac suggestione aut instructionem præbuerint․
CT.11.20.4.3 Ipsum enim codicem causam concussionis et fraudis et universa scribturarum genera tali conexa negotio, ne vestigia timoris posthac ulla remaneant, in conventu provincialium flammis iubemus exuri eademque poena, si posthac ulla extiterit, quod in ipsa aliave provincia huiusmodi adserat se proferre documentum, pro publica quiete deperire․
subscriptio P (ro) p (osita) in foro Traiani xiiii kal․ iun. Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 Mai․ 19).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
