Codex Theodosianus 11.12.3
inscriptio Impp․ Val (entini) anus et Valens aa․ ad Florentium com (item) s (acrarum) l (argitionum) .
CT.11.12.3 Omnium rerum ac personarum, quæ privatam degunt vitam, in publicis functionibus æqua debet esse inspectio․ Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quæ inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa․ Hoc si quando militibus nostris hisve, qui in palatio nostro degunt, præstamus adprobantibus se sacramentis militaribus adtineri, quod concessimus firmum sit adque robustum; ceterum si quis privatorum eiusmodi rescribtione nitatur, cassa eadem sit․ Vectigalium enim non parva functio est, quæ debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, æqua ratione dependi․
subscriptio Dat․ x kal․ mart․ Med (iolano) Val (entini) ano et Valente aa․ conss. (365 Febr․ 20)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
