Codex Theodosianus 11.12.2
inscriptio Imp․ Iulianus a.
CT.11.12.2 Omnes omnino, quicumque capitationis indulgentiam immunitatemque meruerunt, non solum ex annonario titulo, verum etiam ex speciebus ceteris atque largitionibus excepti sunt immunesque erunt; neque enim præstanda dividimus․ Melius quippe est munificentiæ compendium integrum conpetere quam sæpius postulari․
subscriptio Dat․ prid․ kal․ mai․ Constantinop (oli) Mamertino et Nevitta conss. (362 Apr․ 30)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
