Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 11.10.1

Ne operæ a conlatoribus exigantur.

inscriptio Imppp․ Val (entini) anus, Valens et Gr (ati) anus aaa. ad Viventium p (ræfectum) p (rætori) o.

CT.11.10.1 Operarum præbitionem, quæ inlicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas tua cessare præcipiat․ Nullum autem, qui caupona vel propola vel tabernaria lucrum familiare sectetur, cum animalia, quibus prosecutio debeatur, advenerint, si collegiati numero inpares videbuntur, ab hoc obsequio esse patiatur․ Melius enim est, ut otiosorum sit ista sedulitas, quam ipsas quoque perdat urbes tristis abductio rusticorum․

subscriptio Dat․ x kal․ mart․ Trev (iris) Val (entini) ano nb․ p. et Victore conss․ (369 Febr․ 20)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑