Codex Theodosianus 10.8.4
inscriptio Imp․ Constantius a․ ad Iuvenalem rationalem Numidiæ․
CT.10.8.4 Quamvis plurimis petentibus facultates eorum, qui sub hoste publico egerunt adque in proelio poenas debitas pependerunt, liberalitas nostra largita sit, tamen volumus, ut aurum argentum et mancipia urbana et vestes ceteraque mobilia petitores habeant, qui iam meruerunt vel postea inpetraturi sunt, mancipia autem rustica et possessiones et domus ad fiscum pertineant officii tui instantia, his etiam reddituris, qui hæc percepisse noscuntur, ut constitutio et de præterito et deinceps habeat firmitatem․
subscriptio Dat․ v id․ iun․ Constantio a․ iiii et Constante a. iii conss. (346 Iun․ 9)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
