Codex Theodosianus 10.22.6
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Theod (osius) aa․ Anthemio p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.10.22.6 Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium conlocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo, non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel aput moderatorem provinciæ vel si is absit aput defensorem civitatis ad militiam quam optaverit suscipiatur․ Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriæque suæ munera esse revocandum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum prærogativa defendat․
subscriptio Dat․ xv kal․ iun․ Constantinop (oli) Honor (io) viiii et Theod (osio) v aa․ conss․ (412 Mai․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
