Codex Theodosianus 10.21.3
inscriptio Imp․ Theod (osius) a․ Maximino com (iti) s (acrarum) l (argitionum) .
CT.10.21.3 Temperent universi, qui cuiuscumque sunt sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quæ soli principi eiusque domui dedicatur․ Nec pallia tunicasque domi quis serica contexat aut faciat, quæ tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt․ Proferantur ex ædibus tradanturque tunicæ et pallia ex omni parte texturæ cruore infecta conchylii. Nulla stamina subtexantur tincta conchylio nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant․ Reddenda ærario holovera vestimenta protinus offerantur․ Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatæ legis inpunitas, nec vacet illi curare de quæstu, cui sua salus esse non debet in pretio․ Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novæ constitutionis incurrat; alioquin ad similitudinem læsæ maiestatis periculum sustinebit․
subscriptio Dat․ xvii kal․ feb․ Constantinop (oli) Victore v․ c. cons. (424 Ian․ 16)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
