Codex Theodosianus 10.20.16
inscriptio Impp․ Theod (osius) et Val (entini) anus aa․ Acacio com (iti) s (acrarum) l (argitionum) .
CT.10.20.16 Si quis ex corpore gynæceariorum vel linteariorum sive linyfariorum monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium, freti dexteræ triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimæ tuæ sedis obtutibus adprobarint; ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione iuxta formam cælitus datam beneficio principali fuerit absolutus, universam generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris futuram esse non dubitet․
subscriptio Dat․ vii kal․ mar․ Constantinop (oli) dd․ nn. Theod (osio) xii et Valentiniano ii aa․ conss․ (426 Febr․ 23) .
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
