Codex Theodosianus 10.19.ult
inscriptio Imp․ Theod (osius) a․ Maximino com (iti) s (acrarum) l (argitionum) .
CT.10.19.15pr. Metallarii, qui ea regione deserta, ex qua videntur oriundi, ad externa migrarunt, indubitanter ad propriæ originis stirpem laremque revocentur․ Eorum autem earumque progenies, qui ex domibus privatorum eligere maluerunt consortia nuptiarum, æqua inter fiscum meum et parentes suos lance dividatur, ita ut, qui singulorum tantummodo filiorum probabuntur esse genitores, ex integro unicis fisco affectibus cedant: in posterum cunctis metallariorum condicionem necessario secuturis, quicumque ex ipsis et ex quocumque fuerint latere procreati․
CT.10.19.15.1 Qui vero metallica loca prædictæ obnoxia functioni emisse perhibentur, isdem procul dubio, quæ auctores eorum implere consueverant, muniis subiacebunt․ Nam de his, qui ad census annonarios transierunt, observandum est, ut illi, qui ante quinquennium tantummodo nexibus privatorum videntur impliciti, sine dubio ad originem propriam redire cogantur, ex æquo cum publicis fundis eorum subole dividenda et unico filio metallariorum origini vindicando, omni tamen ceteris in futurum huiuscemodi licentia arte præclusa․ Quod si quis postea illud quod nunc prohibetur fecerit, sciat nullum exinde præiudicium fisco esse generandum, etiamsi is, quem metallicum esse constabit, privatis censibus suum nomen indiderit․
subscriptio Dat․ v id․ iul․ Constantinop (oli) Victore v․ c. cons. (424 Iul․ 11).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
