Codex Theodosianus 10.10.32
inscriptio Imp․ Theodosius a․ et Val (entini) anus cæs․ Valerio com (iti) r (erum) p (rivatarum) ․
CT.10.10.32pr. Petitores bonorum partiri cum ærario nostro præcipimus․ Ac si quis exceptis iuris templorum possessionibus vel patrimonialibus qualitercumque aliquid ad nostrum ærarium pertinens nostræ nutu clementiæ meruerit, postquam efficax quod impetraverat postulatum rei ipsius eventu constiterit, ex æqua cum ærario dividere parte non dubitet; videlicet inpensis omnibus litis et sumptibus inputatis ac petitori dein summa integra tribuendis, ut, quod pure ad quæstus eius compendiumque devenerit, in eius procul dubio societatem admittat ærarium, nullo ex his, quæ de temporibus possidentis vel aliis veteri observatione et conpetitionum auctoritate sunt tradita, deminuto, sed in sua omnibus stabilitate durantibus, ut in delatores quæ est nihilo minus poena et, si fieri potest, acerbior exeratur.
CT.10.10.32.1 Quin et iudex, sive vir inlustris comes rei privatæ is fuerit seu provinciæ moderator, integritatis procul dubio erit vehemens observator, quamdiu privato iurgio æquis conflictibus decertatur.
CT.10.10.32.2 Fisci etiam advocati præcipimus vocem in suo manere silentio, nec partem ærario vindicantis admitti, priusquam iure cognitionali sententia, quam quidem præsente fisci patrono proferri ac tractari præcipimus, petitor certissimam victoriam fuerit consecutus: etiam si lis ex transactione aut qualibet alia ratione fuerit sopita, modis omnibus suam a petitore vindicaturo ærario portionem, quamvis etiam beneficio quis speciali sibi de universitate præcaverit. Alioquin titubet in petitore perceptio, si ius suum non constet ærario․
subscriptio Dat․ iii id․ mai․ Constantinop (oli) Theod (osio) a. xi et Val (entini) ano cæs․ conss. (425 Mai․ 13).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
