Codex Theodosianus 10.10.30
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Theod (osius) aa․ et Constantius a․ Palladio p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.10.10.30pr. Post alia: Caduca mortuorum bona tunc ad conpetitores iubemus ex nostra largitate transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem․ Eorum vero patrimonia mortuorum, qui vitæ suæ tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, conpeti nequaquam debere censemus, nisi quos publica accusatione constiterit fuisse convictos, dummodo inpetrationis huiusce rescribtum non prius liceat allegari, quam delator palatino fuerit adsignatus officio nulli penitus satisdationi credendus․ In quem, si concessa titubaverint, calumniæ poena referatur, quamvis hoc ipsum, quod voluit esse delator, poenæ iam sit ex iure mancipium․
CT.10.10.30.1 Ubi tamen impetratæ conpetitionis auctoritas possessorem convenerit, sicut iam generali lege decretum est per hunc unum annum conveniendi ad inlustre iudicium intemeratis facultatibus præstamus indutias, ut cognitione suscepta substantiam sui iuris alleget․ Qui si per anni metas dissimulatis his suo vitio, non fortunæ casibus aut adversantis fraude, defuerit, in se videbitur tulisse sententiam․ Et cetera․
subscriptio Dat․ viii id․ iul․ Rav (ennæ) Eustathio et Agricola conss․ (421 Iul․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
