Codex Theodosianus 10.10.3
inscriptio Imp․ Constantinus a․ ad provinciales.
CT.10.10.3 Omnes iudices invigilare præcipimus et delatores poenis adficere. Apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus vindicetur․ Sed quia nonnulli præcipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus, qui se læsos existimant, contra delatores severitatem iudicum inplorare ferro destrictam․ Nemo enim potest delatorem plus agnoscere quam ille, qui iniuriam per eius nequitiam sustinuit․
subscriptio Dat․ xi kal․ april․ Constantinop (oli) Constantio et Albino conss․ (335 Mart․ 22)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
