Codex Theodosianus 10.10.29
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Theod (osius) aa․ et Constantius a․ Palladio p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.10.10.29pr. Nullum patimur conpetitioni subiacere viventem, nisi quem crimini obnoxium capitalis sententia deportationi addixerit, ut ademptio facultatum poenam præmissæ indignationis adcumulet․ De quibus tamen, sicut divali sanctione decretum est, conpeti per biennium nihil iubemus․
CT.10.10.29.1 Uno tamen petitorio singulorum bonuscula iubemus adscribi, nefas esse censentes plurimorum uno pittacio postulari sub illicita cupiditate fortunas․
CT.10.10.29.2 Ex edictis etiam pendentibus nullas conpetitionis causas iubemus inferri, cum vix sub iurgii sit contumeliis edictum nec existimationem latentis incesset, criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram, ut inter reos adnotato non tam censum debeat transferre, sed famam․
CT.10.10.29.3 Ex privatorum quoque sollicitudine contractuum, qui frustra negantur illis plerumque personis, a quibus publici muneris iniuncta curantur, nullum fomitem calumniæ patimur litis accendi․ Cur enim continentiam venditionis alienæ inquisitio palatina rimetur?
CT.10.10.29.4 Quinquaginta sane libris auri multandum se palatinum discat officium, nisi legis huius salubre decretum perpetua exsecutione servaverit․
subscriptio Dat․ viii id․ iul․ Rav (ennæ) Eustathio et Agricola conss․ (421 Iul․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
