Codex Theodosianus 10.10.28
inscriptio Impp․ Honor (ius) et Theod (osius) aa․ Largo p (ro) c (onsuli) Afric (æ) .
CT.10.10.28 Post alia: Delatores, sine quibus petitionem nullam aut inchoari aut peragi iubemus, certa denuntiatæ auctoritatis condicione constringimus, ut ignoscendum sibi, si semel probaverint delata, non ambigant, periculosam vero sibi futuram esse victoriam iteratæ proditionis abrupto periculo recognoscant; sin vero tertia voce detulerint, non probandum, sed poenam sibi protinus noverint potius subeundam․ Et cetera․
subscriptio Dat․ V id․ octob․ Rav (ennæ) Honorio xii et Theodosio viii aa․ conss. (418 Oct․ 11)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
