Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 10.10.15

De petitionibus et ultro datis et delatoribus.

inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Theod (osius) aaa. Eutropio p (ræfecto) p (rætori) o.

CT.10.10.15 Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus, bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus easdem sub spe munificentiæ principalis audeat proprio iuri poscere․ Qui contra legem id ausus fuerit sperare quod non licet, reus violatæ legis habeatur․ Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentum inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, ne rescribto quidem nostro adversum formam latæ legis loci aliquid relinquatur․ Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huiusmodi tantum valeat liberalitas․

subscriptio Dat․ xvi kal․ dec․ Thessal (onicæ) Gr (ati) ano v et Theod (osio) i aa․ conss․ (380 Nov․ 16)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑